- GEROLDSECCIA
- GEROLDSECCIAGerm. Geroidseck vel Hohen-Geroldseck, Familiae nomen in Germania illustris: cuius auctorem Geroldum Bavariae Ducem, Hildebrandi Ducis Sueviae fil. et Hildegardis, Carolo Magno nuptae, fratrem constituunt; cum alterum quidem eius fil. Bertholdum, Ducatui Sueviae admotum, alterum Geroldum, castro Geroldseccio a Patre donatum, perhibent. Certe gens inter illustriores semper numerari meruit, et coniugiis dignis decora avita conservavit. Demum in Anna Maria, friderici Com. Solmensis, et deinceps Fridericus Marchionis Badensis, uxore, de cuius progenitoribus paulo post, tota defecit. Et quidem de eius in Baronatum praerensione, in Instr. Pac. §. 4. cautum est: de cetero Cronenburgio Comiti titulus iste accessit, et ob illum, inter Proceres Imperii, locus. Alia Familia fuit Dominorum Geroldsecciae ad Vogasum, in Alsatiae oris, quae cum dudum defecerit, eius nominis memoriam Rappolstenii Comites servarunt. Redeo ad Annam Mariam praefatam, cuins progenitores ita habent: Waltherus Dn. de Hohengeroldseck, ex Elisabetha Liechtenbergica filia. Simonis, Theobaldum genuit, exstinctum A. C. 1461. Quo et Dorotheâ de Thengen filia Eberhardi Comitis, nat. Gangolphus, ex Cunigunde Montafortia (quae Obiit A. C. 1515.) suscepit filium cognominem: cui Anna Rupinensis filia Ioh. Com. de Lindau et Rupin, genuit Quirinum Gangolphum, qui excessit A. C. 1569. Pater ex Maria Com. Honstenia Iacobi, inter masculos suae gentis extremi. Obiit enim is A. C. 1634. non nisi duabus filiabus ex Barbara Rappolstenia genitis: quarum una Maria Magdalena nata A. C. 1585. Obiit A. C. 1587. altera Anna Maria, Friderico primum Com. Solmensi in Laubach: inde Friderico M. Bad. in Durlach, nupta, uti dictum, decessit A. C. 1649. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Part. 2. et in Indic.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.